Apêndice

Como abonação e principalmente pela circunstância de não ser facilmente acessível a consulta das edições do De umbris idearum reproduzimos as páginas preliminares da Philothei lordani Bruni Nolani Dialogus praelib. Apologeticus pro umbris idearum ad suam memoriae inuentionem, que importa considerar relativamente aos mestres e doutores visados por Giordano Bruno.

«PHILOTHIMUS — Quid est Hermes quod tecum ipse loqueris? qui nam libellus est, quem prae manibus habes?

Hermes — De umbris Idearum ad internam scripturam contractis liber est, de quo sum anceps; an prodire debeat, an perpetuo sub eisdem, in quibus ohm latuit, tenebris perseverare.

Philothimus — Cur hoc?

Hermes — In signum siquidem (ut aiunt) sese effert ipsius author in quod non unius generis armati collimant Sagittarii.

Philothimus — Id quidem si omnibus esset formidandum atque precavendum, nemo unquam digna pertentasset opera; nihil unquam bonum atque egregium prodiisset in conspectum. Non cessat providentia deorum (dixerunt Aegyptii Sacerdotes) statulis quibusquam temporibus mittree homfflibus Mercurios quosdam; etiam si eosdem minime vel male receptum iri precognoscant. Nec cessat intellectus, atque sol iste sensibilis semper illuminare, ob eam causam guia nec semper, nec amues animadvertimus.

Logifer — Facile ipsis consenserim qui res eiusmodi minime vulgandas esse censerent Philothimum audio hac de re dubium, qui si ea auribus percepisset, quae nos percepimus, certe potius haec cremanda in ignem prijiceret, quam publicanda curaret. haec n. doctori suo hactenus haud jucundam attulere messem nunc ignoro quidnam sit quod in posterum sperare possit, praeter n. percaucos, qui haec per se ipsos intelligere possunt, rectum de ipsis iudicium inferre minime poterunt.

Philothimus - Audis quae dicit iste?

Hermes — Audio, sed ut plus audiam, inter vos ipsos discutite.

Philothimus — Disceptabo igitur tecum Logifere et illud primum dixerium: dictum tuum nullius esse persuasionis qui potius tuae rationis nervus oppositam valeat firmare sententiam. li n. pauci, qui huius inventionis intelligentiam fuerint assecuti, de quorum numero ego Hermesque sumus: non modicis efferrent laudibus: qui vero ipsum minime intellexerint, nec laudare poterunt, nec vituperare.

Logifer — Dicis quod esse debet: non quod erit, est, atque fuit. Multi cum non intelligant, ob id ipsum quod non intelligunt, insuper et ex iniquo, quo aguntur animo, multas adversus authorem ipsum et artem adglomerant calumnias. Nonne auribus tuis doctorem Bobum audisti, qui nullam dixit esse memoriae artem: sed eam consuetudine tantum et crebra excursuum repetitione, quae fit visa multoties revidendo, auribusque percepta multoties recipiendo, comparari?

Philothimus — Huic si cauda foret, cercopitecus erat.

Logifer — Quid respondebis Magistro Anthoc, qui eos, qui praeter vulgares edunt memoriae operationes, putat magos vel energumenos vel eiusce generis alicuius speciei viros? Vides quantum in litteris insenuerit ille.

Philothimus — Hunc non dubitaverim esse nepotem illius asini qui ad conservandam speciem fuit in Archa Noe reservatus.

Logifer — Et magister Roccus artium et medicinae archymagister, qui Empyricam imavult quam doctrinalem memorativam, nugas putaret ista potius, quam artificiosas praeceptiones.

Philothimus — Non ultra matulam.

Logifer — Dixit unus ex antiquis doctoribus hanc artem omnibus esse non posse perviam praeterquam iis qui memoria pollent naturali. Philothimus — Depontana sententia.

Logifer — Pharfacon iuris utriusque doctor et philosophus grammeus sentit hanc artem gravare potius quam relevare, nam ubi sine arte recolendae sunt res: jam cum arte obligamur recolere res, locas, et imagines plurimas, quibus nulli dubium est magis memoriam naturalem confundi et implicari.

Philothimus — Crysippi acumen, et sententia ferreo ingentique pectine carminanda.

Logifer — Dixit Doctor Berling ex istius oratione etiam doctissimos, demetere nihil posse, credo quia nil ipse demetit.

Philothimus — Sub illis echinis ulla ne castanea?

Logifer — Magister Maines et si omnibus placeat inquit, mihi nunquam placebit.

Philothimus — Nec vinum quod nunquam gustabit.

Logifer —Ille, quem nosti amicum tuum, quid putas hac de re, sentiet?

Philothimus — Sepiae atramentum additum lucernae facit homines Aethiopa videri; vitiata quoque livore mens turpia iudicat etiam aperte pulchra.

Logifer — Excelsum quoque Magistrum Scoppet, inter huius nostrae tempestatis medicas facile principem, ferunt dixisse authorit: ut suam illi memoriam ostenderet priusquam artem, quod dubium est an dedignans, an impotens ille praestare noluerit.

Philothimus — Si dixisset illi: ostende mihi urinam tuam priusquam solidiora contempler excrementa: fortasse morem illi gessisset author noster, hospitalius enim et urbanius, et pro sua dignitate, suo officio, et arte convenientius illum excepisset.

Logifer — Quid dicemus de Magistro Clyster doctore medico quem non fas est proxime dicto cedere, nihil n differt ab eodem qui ex Aknaldo et Tiberide vult magis super obliviosum linguam upupae impositam, tenacissimam ferenti memoriam conferre.

Philothimus — Dixit Aristoteles: cytharizando fit cytharaedus. Si quis huic miserrimo (ipso quod habet extrato) aliud superim posuerit cerebrum, forsitan medicando fiet medicus.

Logifer — Dixit quoque doctor Carpophorus ex Proculo et Sabino itacense Mentis et memoriae sedem tripliciter distinctam. Inter pup[p]im enim atque proram pinea media est: quae cum memoria quippiam repetere instamus patefacta: a prora ad puppim spiritui animali aditum praestat. Porro nunquam animalis spiritus nisi serenus, lucidus, et clarus pertransit. Hinc immodica frigid[it]ate obtusus memoriam nostram habetem reddit atque languidam. Quae quidem frigiditas si fuerit cum siccitate coniuncta: immodicas vigilias aferret et insomnia: si cum humiditate lethargum. Ad quae propulsanda, sunt per artem haec excogitata. Exercitium sensus revocans et excitans, et spiritus turpi vecordia, et ocio consopitos quasi expergefaciens. Moderatus coitus. Propulsata tristitia et voluptate laetitia revocata. Meatuum corporis omnium purgatio. Eburneo pectine asperoque panno capitis confricatio. Leviorum, vel lymphatorum vinorum usus, ne venae hiantes vini vehementia sanguinem exurant. Stomachi rebus naturaliter vel artificialiter stipticis occlusio, ne fumositas e stomacho cibi ebuilitione evaporans, mentem ingeniumque obscurans sommum excitet. A frigidis humidisque cibariis ut a piscibus in genere, cerebro atque medullis abstinentia, non minus quam ab acutis atque fumosis porris raphanis, alleis, coep[is] quae igne non fuerint digesta. Rerum aromaticarum usus. Capitis atque pedum cum aquae decoctione, in qua Melissa, Laurifolia, Foeniculi Camomillae, Cannae similiaque ferbuerint, abstersio. Phythagorica exercitatio quae nocturno fiat crepusculo, utpote memoriae menti ingenioque maxime conferens. Haec sunt quae memoriam possunt relevare, eaque quae Democritus Archigene[s] Alexander et Andronicus Peripateticus litterarum monumentis tradidere, non artes istae nugatoriae, quae nescio quibus imaginibus et figuris solidam se iactant conflare memoriam.

Philothimus — Alienum sermonem, ruditu proprio conclusit; Psithacum egit venerabilis doctor, et Asinum.

Logifer — Dixit Magister Arnophagus juris legumque peritus, et apprime probatus, plurimos esse doctos qui eam non habent peritiam, haberentque si qua esset.

Philothimus — Puella ratio non adhuc dentiens: propterea denti frangibulum non adducimus.

Logifer — Artem Tulii, Thomae, Albreti, Alulidis, aliorumque obscurorum authorum se vidisse, et ex eisdem nulium se elicere potuisse succum protestatur Doctissimus Theologus et subtilissimus litterarum patriarcha magister Psicoteus.

Philothimus — Iudicium primae tonsurae.

Logifer — Et ut uno verbo tandem omnia complectar: varii varie sentiunt, diversi diversa dicunt, quot capita tot sententiae.

Philothimus — Et tot voces. Hinc corei crocitant, cuculi cuculant, lupi ululant, sues grundiunt, oves balant, mugiunt boves, hinniunt equi, rudunt asini. Turpe est dixit Aristoteles sollicitum esse ad quemlibet interrogantem respondere, boves bobus admugiant; equi equis adhinniant asinis adrudant asini; nostrum est colloquio aliquid circa istius hominis inventionem pertentare.

(Op. lat., cit. ed., pp. 9-14)


?>
Vamos corrigir esse problema
REDES SOCIAIS
SUBESCREVA JOAQUIMDECARVALHO.ORG
NEWSLETTER JOAQUIMDECARVALHO.ORG