Excerpta Bibliographica Ex Bibliotheca Columbina

Lusitanos Reges et Regna, et non prxstaturi eidem devotam obedientiam. In summa tamen rerum ab eo gestarum exuberantia faciam quod Crispus Salustius de Carthagine faciendum censuit, si hoc verum non tacuero: ter diversis temporibus cum maxima et instructissima classe in Africam trajecit: ter exercitum paratissimum in importuoso et hostili littore exposuit: tres inexpugnabiles pene urbes vi et armis cepit: quod nescio an alicui unquam Romanorum ducum, aut priscorum Regum contigerit. Mihi certe diutius mecum volutanti nemo  ex veteribus quidem occurrit. lis autem victoriis cum totum Atlanticum fretum, et partem interioris Mauritani subegisset; cum terras et maria ditioni suw parere coegisset; cum continentem assiduis excursionibus, et maria ac portus classibus infestasset: ita penitus Maurorum vires et potentiam attrivit; ut Granatw regnum in Bwticw visceribus a Christi inimicis occupatum, quod occulto Dei mysterio ad gravios aliquod judicium reservatum esse mortalibos videbatur, et mihi semper videbitur; jam nunc campi et ejos oppida vi et armis occupari omnino a Christianis posse appareat. Non desunt, Beatissime Pater, quamplura alia ejus in Christi Jesu fidem, et Romanam Ecclesiam menta; quw si sigillatim recensere velim, longios quam par esset progrederer: sed duo tantum brevissime perstringam. Primum quod eo regnante, Henrici patrui ejus, de quo supra / meminimus, industria coepta navigari iEthiopia est: alterum vero sit, quod eodem tempore in Oceano Atlantico decem insuhe vix ipsis Orbis descriptoribus cognitw, a nostris invent sunt; et in omnes Lusitaniw coloniw deductm. In quibus, jam mira incolarum frequentia habitatis, Christiana fides haud minore cmremonia quam inter nos colitur. Ita ut mihi vere Alfonsus Rex gloriosus ad Christianam Religionem sacratissimam colendam non contentus maiorum suorum finibus videatur, nisi etiam novas provintias, nova regna, novas insulas, et quasi novos et incognitos orbes Christi nomini, et Romanw Ecclesiw, et vobis tandem, Pater Beatissime, et successoribus vestris, in posterum addiceret.

Cursim res maximas et incredibilia merita superiorum Regum pertranseo , et infinita pene tacitus obmitto , ut ad ipsius Joannis Secundi, qui nunc divino consilio in Lusitania regnat, prwclara in Christianam Rempublicam et in Apostolicam Sedem officia descendam: qui vix pubereetate in Africam cum Altonso patre trajiciens, in Arzilhe magni et egregii oppidi obsidione, non militaribus tantum, sed imperatoriis etiam muneribus functus, Christo Jesu et ejus Sanctissimw Fidei sese devovit: ubi milliaria ornamenta, quw merito a Patre assumpsit, per eum decorata sunt. Et cum Hydruntum Turci, acerrimi Christianw Religionis hostes, superioribus annis occupassent; et ejus calamitas ruinam Urbi, imo toti Ita1i indi-

caret: surrexit enim aliquis, Beatissime Pater, ex Christianis Principibus, quos nondum metus invasisset, roganti spius et effiagitanti Sixto quarto, qui Eccle/si Dei ea tempestate prerat, antecessore vestro dignissimo, nisi unicus Lusitaniw Rex Affonsus, qui opem ferre Ecclesiw Dei semper consuevit; et signo Crucis iam dudum parante se ad bellum contra Turcos Callixto tertio antecessore vestro se armavit; qui se ducem Christian classis Sixto offerebat, si facinus dignum aliquod pro amplianda Christian Religionis libertate, aut pro vindicanda Christo nostro illata injuria aggredi vellet? Testis est Reverendissimus Cardinalis Portugallensis, qui adest, et ego cujos manu litterm id continentes exarati fuere: quod officiorum genus inter merita Joannis Regis clarissimi commemorandum in primis censeo: cum nemo sit qui ignoret, dictis temporibus Joannem unicum filium non successorem modo, verum etiam participem gubernandi regni et rerum omnium fuisse. Non recensebo qua impensa, qua diligentia, et quam difficili tempore bellum illud Mauritanicum semper gesserit, et modo administret: sed ad illud prwclarissimum ejus in Christi fidem, et in omnes, qui hoc nomen profitentur, initium me convertam; qui /Ethiopiam illam patris temporibus inventam, ea solertia investigaverit; ut Regno Portugalliw ejus quadriennio, mensibus tribus , et diebus tredecim, plura in ea re beneficia Christiano populo contulerit, quam annis duobus et quadraginta proximis, quibus navigari illud mare coepit, collata sint. Inter medios enim lEthiopes ultra wquinoctialem plagam in proximo aurifodinis littore castellum munitissimom, antemuralibus et propognaculis, vallo et fossa septum, / maximo labore et impensa, calce et quadrato lapide, e Lusitania navibus importato, construxit. Quo tam sanctum, tam certum, tam magnum cum illis gentibus commertium instituit; ut Salvatoris nomen nunquam ne fama quidem in ea auditom, ita nunc hominum nostrorum frequentia in populorum illorum auribus increbuerit; ut fera jam et barbara gens, luxui et ignavi dedita, Caritatis expers, et pecudum morevivenites, nitescere Religione incipiant. Dilatur prterea Christianus populus non solum inaudita auri et pretiosarum mercium inde allatarum multitudine; verum etiam omnia Numidarum, Penarum , Maurusiorum, czeterarumque gentium nomini Christiano infensarum, commertia cum iEthiopibus habita cessavere; unde magnum pondus magnaque vis auri ex commutatione mertium terrestri itinere importata, Africam omnem adversus Christianos armare et munire solebat. Accedit tandem iis omnibus haud dubia spes Arabici sinus perscrutandi; ubi Asiam incolentium regna et nationes, vix apud nos obscurissima fama cognitw, Sanctissimam Salvatoris fidem religiosissime colunt: a quibus jam, si modo vera probatissimi Geographi tradunt, paucorum dierum itinere Lusitanorum navigatio abest. Quippe cum emerso jam multo maximo Afric ambitu prope Prassum promontorium, unde Arabicus incipit sinus, superiori anno nostri appulerunt; Ilumina, littora, portusque omnes perscrutati , quw ab Olisippone supra quinquies et quadragies centena passuum milha certissima maris / terrarum  ac siderum observatione numerantur: qua regione explorata , videre iam videor quot quantique et fortunarum, et cultus, et gloriae cumuli, tum populo omni Christiano, tum maxime vobis, Pater Beatissime, et successoribus vestris, ac huic Sedi Petri sacratissimw accedent. Ea vero omnia, Regis unius industria tam brevi tempore excogitata et administrata, quis non jure miretur ! prmsertim cum maiora procul dubio sint, quam ut a multis et maximis Principibus diuturnis temporibus, et variis etatibus aut soleant, aut posse fieri videantur.

Prwtereo consulto multas admirandas incuti animi et corporis dotes; proceritatem, formam insignem, animi magnitudinem, liberalitatem, integerrimam vitam, moderationem, fidem, constantiam, in re militari virtutem, in administrando regno justitiam , et in omni genere prudentiam, in Deum religionem in regnum et in subditos pietatem: prmtereo virtutis et industrie laudes: prtereo glorie et victoriarum monimenta: prwtereo quo astu, quo consilio, qua prudentia, qua animi fortitudine, propalatas divino nutu duorum Ducum factiones dissimulat, et factiosos castigat.

Quw autem, Beatissime Pater, attigi, non aliam ob rem dicta a Vestra Beatitudine accipi velim, quam ut sciat, quod etsi omnes Christiani Reges aut Principes cari Beatitudini Vestr, et huic Sacro Senatui merito sint; nemo erit profecto qui vel suapte virtute, vel maiorum suorum mentis, carior esse uno Joanne, inclito Lusitanorum  Rege, jure optimo debeat. Quippe cum ea sit vel ejos vel progeniorum suorum rerum gestarum gloria, pro / Christi Jesu, fide, atque eam  in hanc Sanctam et Apostolicam Sedem observantia, ut wquari, et id quidem vix possit, vinci certe non possit.

Jam multis moror, Beatissime Pastor: plura forte dixi, quam loco et tempori expediant: stomachabitur jam Vestra Sanctitas alienas audire laudes: praecipue cum de vestris prwclaris  decantandis magnus sit cumulus et splendor, et latissimus dicendorum campus et copia. Sed cum apud Vestram Beatitudinem Orationem  habeo, quam admirari potius quam laudari prwstabit, quippe indignus sum qui vestras amplissimas laudes propalare sciam, et brevi oratione complecti; cum Crispo Salustio censui sanctius omnino silere, quam de Vestra Beatitudine pauca loqui: quare Regis mandata jam aggrediar. Nullus unquam gratior nuntius contingere potius inclito Joanni Lusitanorum Regi, quam cum dea nuptia ad eum fama tulit hanc salutarem et pene divinam creationem Vestram, et Vestram Beatitudinem evectam 114 esse ad Sanctissimum hoc Sacerdotium, et consti-

tutam juxta Apostolum super omnem principatum et potestatem, et omne quod nominatur, sive in hoc seculo, sive in futuro: incredibilem  prae se fert ltitiam ob hoc divinum donum et amplissimum Christi fidelibus collatum munus: faustum eidem et felicem illuxisse illum diem certe scio, quo intellexit Vestram Sanctitatem de gravissimo et integerrimo Cardinali effectum esse totius Christiani populi Universalem Pontificem. Non cessat continue juges, sempiternas et immortales Deo Immortali agere gratias, quod de tali Pastore, de tam religioso Pontifice, de tam solerti Vicario, de tam digno Piscatoris successore, su sancta! et Universali Ecclesiw, huic sacro Cardinalium coetui, et fidelium Christianorum prosperitati et saluti consulerit. Gratulatur Ecclesiae / quod Pastorem tam gravem, tam prudentem, tam nobilem, tam doctum, tam prwstantem omni genere virtutis sortita est. Gaudet sibi, quod divina bonitas prstantissimorum Cardinalium animos Spiritus Sancti flagrantissimo ardore inflammaverit, ut crearent Pontificem, qui primum Ecclesia, mox Christiano populo, demom Hispanim, et prwcipue reipublic Lusitana! sit salutaris. Suscepere  jam, Beatissime Pater, Vestrw Maxim virtutes in hoc Vestr Beatitudinis decreto omnium dignitatum apice condigna prmia. Credidit Vestra! Beatitudini summi Pastoris officium, quod suum erat, sacer hic Senatus, cui gratias agere et referre in tempore jubet Rex Illustrissimus: qui Innocentium Octavum, vere innocentem, summo Sacerdotio decorastis; et lumen et solem mundo dedistis. Et qui justa Valentinianum Imperatorem talem in Pontificali sede constituere procurastis, cui omnes sincere Capita submitiant, libenter ejus monita audiant, et a quo delinquentes medicamenta suscipiant, et ad cor reversi indulgentiam consequantur: quo gaudet Ecclesia, Christianus populus exultat, Religio plaudet, numeri et innumeril tantur. Ad vos igitur clavigerum regni cmlorum, Universalis Ecclesiw venerandum Antistitem, de ultimis Hispaniarum finibus, et sub longinquo, ut ita dicam, sole nati, lwtabundi missi legati venimus; ltiti et gratulationis onusti, devotionis, observanti, et caritatis pleni, exposit Joannis excellentissimi Lusitanorum Regis humilem et  devotam obedientiam et mandata fidelia; adoraturi suo nomine Vestram Sanctitatem, pedes ejus Sanctissimos deosculaturi, glo/riosam Vestram Beatitudinem veneraturi. Meminit Celsitudo regia innumera et immortalia beneficia ab hac Sancta Sede et a prwdecessoribus vestris in eum et suos antecessores non avara manu collata; et summos favores, quibus hc alma mater Ecclesia omnes Lusitanos Reges, et res ab eis commendatas hactenus prosecuta  est. Fatetur Serenissimus ac Illustrissimus Princeps Joannes Secundus, Rex Portugalliw et Algarbiorum,


?>
Vamos corrigir esse problema